- HOLOCAUSTUM
- HOLOCAUSTUMGraece ὁλόκαυςτον, dicebatur lacirificum, quod totum igne consumebatur; quale fuit Sacrificium iuge, Hebr. Gap desc: Hebrew, Graecis ενδελεχισμὸς, de quo infra: ut et alia nonnulla, de quibus postea. Eius duo nomina, apud Hebraeos, Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, quae iuncta significant, id totum in fumum sursum ascendere. Unum enim ab integritate, alterum ab ascensione sumptum. Factum autem id, ut offerens hoc pacto se suaque omnia Deo debere profiteretur. Et quidem, ut de victimarum praecipua dicam, sicut Holocaustum sacrificiorum praecipuum erat, ad Holocaustum bos mas et integer selectus, ad ostium Tabernaculi conventus adduccebatur et ab offerente manus capiti eius imponebantur. Tum Levita illum iugulabar. Et, postquam alius sanguinem vase exceptum altari insperserat, hostiam excoriatam idem Levita in frusta concidebar, quae igni imposita Sacerdos adolebat, in holocaustum grati odoris Domino, Lev. c. 1. v. 1. et seqq. Nempe sine pelle, haec enim Sacerdoti cedebat, Ibid. Cum in Sacrificiis pro peccato iuvenci pellis cremaretur und cum carne, sed extra castra, solus adeps, renes et lobus iecoris in Altari adolerentur, Exod. c. 29. v. 14 Vide ubi de ritu Excoriandi victimas. Affundebatur porro libamen Holocaustis ex vino, uti et sacrificio votivo, et spontaneae oblationis, et infestis, quibus et munus daplae adiungebatur, Idem c. 29. v. 40. Altare iis destinatum aeneum fuit, Altare Holocaustorum inde dictum, in quo dum victima ardebat, Levitae Musico concentu Deum celebrabant, utque propritus sacrificium acciperet, precabantur: consumptae tandem cinereâ aeratâ medio Altaris spatio laiminâ, foraminibus plenâ, egerebantut: Ut pluribus videre est Lev. c. d. ubi de triplici Holocaustorum genere, bove, ove aut capra, et volucri, Legislatorvoluntatem suam populo aperuit. Offerebantur vero in Holocaustum singulis diebus agni duo, ut dictum, qui numerus die Sabbathi duplicabatur. Neomeniis dein iuvenci duo, aries unus et agni seprem, Num. c. 28. v. 11. Quod itidem factum festo Paschatis per singulos dies, v. 19. et die Pentecostes, v. 17. Die tubarum iuvencus unus, artes unus, septem agni et hircus unus, Idem. c. 29. v. 25. quod idem praestitum die propitiationum, v. 8. et 11. Eodem die Sacerdos in Sacrarium ingressurus, uti iuvencum pro peccato, sic arietem in Holocaustum, offerebat, et hircum unum, Lev. c. 16. v. 5. Diebus tandem septem Tabernaculorum septuaginta boves offerebantur etc. ut videre est Num. c. 29. v. 13. Sed et Levitae, antequam ad munus sacrum admitterentur, iuvencum unum pro peccato, alterum in Holocaustum offerebant, Idem c. 8. v. 8. et 12. ut de Principibus XII. tribuum Israelis, post actum censum, Deo sacrificautibus, Idem c. 7. nil addam: nil quoque de vorivis et extraordinariis sacrificiis, in consecratione Altaris, dedicatione Templi, aliisque occasionibus, oblatis, de quibus omnibus vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. L. 11. c. 33. Aemulati Israelitas et hîc pro cacozelia sua Gentiles, Holocausta Diis suis passim etiam obtulisle leguntur, vide de Cyro et Persis Xenoph. Cyrop. l. 8. de Euclide Phliasio vate l. praec. de Galiis Strab. l. 4. de Smyrnaeis, Plutarch. Sympos. l. 2. Problem. 8. de aliis alios. Imo primitus omnium hostiarum tota et illibata viscera igne consumebant, donec Prometheus partem hostiae in ignem conicere, partem ad suum victum abuti, sui aevi homines docuit, uti videbinmus infra, in voce Proficiae. Magi vero, qui Numen immolatae hostiae animâ contentum esse credebant, nihil omnino prosecabant, multo minus holocaustum faciebant unquam etc Vide Salmas. ad Solin. p. 128. et 129.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.